- PLATONIAE
- PLATONIAEvel PLATUNIAE, ita enim apud Agrimensoriae Auctores, ubi habent: Termini sunt maiores, qui iuxta flumina positi sunt, mensales vocantur. Alii bases eos dicunt, alii autem tetrametra, quibus constant mensulae, quae trapedia vocantur ——— et in modum platumae eos posuimus, ut qui nesciunt, miliarios eos putent; legi iubet Salmas. Graecis enim πλατῶνες et πλατωνίαι sunt; suntque marmora in tabulas dissecta: Haec enim cum maioris sint pretii, quam coeteri lapides, non quadrata, sed in tabulas dissecta vulgô in opus mitti solent. Meminit Platoniarum Anastasius de Vitis Pontificum: Hic sacer Antistes per ipsas columnas lilios poni fecit et super ipsos lilios ex metallis marmoreis platonias posuit, diversisque picturis mirae magnitudinis opus ornavit. Idem in Sixto III. Cancellos argenteos supra platonias prophyreticeas pensan. libras tracentas. Item paulo post, Hic fecit platoniam in cimeterio Calixti via appia, ubi nomina Episcoporum et Martyrum scripsit, cum memoriis. Vide eundem in Liberio et Damaso: adonem Viennen sem in Chron. Hieronym. Rubeum in Histor. Ravenn. Alios. Platoma, pro Platonia dicit Ordericus Vitalis, l. 1. p. 357. ut et Sim. Dunelmensis ac Rogerus A. C. 749. Placoma editur apud Adonem in Martyrol. in Damaso Pontific. sed perperam; unde quidam legendum putârunt placoton, ut Baronius A. C. 384. n. 17. et ex eo Caesar Bulengerus, qui platonias fuisse censet, loca marmorum crustis inducta aut pavimenta tessellatis emblematis et insertis variata, quae graeci πλακωτὰ vocant: Sed etsi πλακωτὸν ex marmoribus sit confectum, platonia ab eo aliud quid est denotatque quamvis marmoream tabulam: Platen in Chron. Markano Leowoldi Northowii A. C. 1222. Namque ibi goldastus platonias interpretatur, docetque Germanos vocare Platten, lapides caesos in formam orbicularem aut quadratam: Vide Octav. Ferrarium in Orig. Ital. voce Piastra, claud. Salmas. ad Iul. Capitolin. in Antonino Pio, c. 9. et Car. du Fresne Glossar. ut et infra in voce Platycerotes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.